Preghiere Cristiane
  1. Preghiere in Latino
  2. Simbolo degli Apostoli testo latino

Simbolo degli Apostoli testo latino - Symbolum Apostolorum

Il Symbolum Apostolorum, ovvero il Simbolo degli Apostoli in latino. Il testo del credo in latino da usare durante la messa in lingua latina.

 

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae,

et in Iesum Christum, Filium Eius unicum, Dominum nostrum,

qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,

passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus;

descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis;

ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:

inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum,

sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem,

remissionem peccatorum,

carnis resurrectionem,

vitam aeternam.

Amen.

Lascia la tua preghiera o richiesta di intercessione nei commenti qui sotto.