Preghiere Cristiane
  1. Preghiere in latino
  2. Veni Sancte Spiritus lingua latina

Veni Sancte Spiritus lingua latina

La preghiera del Veni Sancte Spiritus in lingua latina per invocare lo Spirito Santo in latino e chiedere la sua illuminazione.

 

Veni Sancte Spíritus,

et emítte cǽlitus

lucis tuæ rádium.

Veni, pater páuperum,

veni, dator múnerum,

veni, lumen córdium.

Consolátor óptime,

dulcis hospes ánimæ,

dulce refrigérium.

In labóre réquies,

in æstu tempéries,

in fletu solácium.

O lux beatíssima,

reple cordis íntima

tuórum fidélium.

Sine tuo númine,

nihil est in hómine

nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,

riga quod est áridum,

sana quod est sáueium.

Flecte quod est rígidum,

fove quod est frígidum,

rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,

in te confidéntibus,

sacrum septenárium.

Da virtútis méritum,

da salútis éxitum,

da perénne gáudium.

Amen.

Lascia la tua preghiera o richiesta di intercessione nei commenti qui sotto.