Preghiere Cristiane
  1. Preghiere in Latino
  2. Tantum ergo sacramentum testo in latino

Tantum ergo sacramentum testo in latino

Il Tantum ergo sacramentum testo in latino, si recita secondo le circostanze liturgiche in cui è richiesta la benedizione eucaristica.

 

Tantum ergo sacramentum

veneremur cernui,

et antiquum documentum

novo cedat ritui:

praestet fides supplementum

sensuum defectui.

Genitori Genitoque

laus et iubilatio,

salus, honor, virtus quoque

sit et benedictio;

procedenti ab utroque

compar sit laudatio.

Amen.

Panem de caelo praestitisti eis (Alleluia).

Omne delectamentum in se habentem (Alleluia).

Oremus

Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue,

quaesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut

redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in saecula

saeculorum.

Amen.

Disponibile il tantum ergo in lingua italiana.

Lascia la tua preghiera o richiesta di intercessione nei commenti qui sotto.