Preghiere Cristiane
  1. De Profundis clamavi ad te, Domine

De Profundis clamavi ad te, Domine

De Profundis clamavi ad te, la versione latina della preghiera salmica Dal profondo a te grido o Signore. Per l'anima che attende il Signore.

Qui la versione in lingua italiana: Dal Profondo a Te Grido, Preghiera

 

De profundis clamavi ad te, Domine:

Domine exaudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observáveris, Domine: Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam

sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse rédimet Israel,

ex omnibus iniquitatibus ejus. Requiem aeternam.

V. A porta inferi.

R. Erue, Domine, animas eorum.

V. Requiescant in pace. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Fidelium, Deus, omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Qui vivis et regnas, in saecula saeculorum.

R. Amen.

Requiem aeternam...

Lascia la tua preghiera o richiesta di intercessione nei commenti qui sotto.